Etsi iuducium ultimum praecurrentes, possumus dicere, quia theologia mystica inter evangelicos post praedictum bellum duas vias assumit. Duasque o fluctus similiter praedicare possimus,quoniam secunda eius variatio nempe posterior apparet, circa finem saecuku XVII, sed primus typus vitae mysticae vivit porro simul cum secundo. Sub quem typum considerationes mysticas atque theosophicas intelligimus, quae in primis supra Jacobum Böhme iacent, aut in haereditate paracelsistica vel weigeliana. Sentimenti isti confortati sund in principio saec. XVII. per receptionem novam theologiae mysticae germanicae medii aevi (Eckhard, Tauler etc.) atque mundaverunt in fluxum potentem poesiae mysticae, cuius summam professionem in persona Angeli Silesii spectamus.
Momentum alterum postea venit, nec domesticus in terris evangelicorum est. Speculatio mystica quetistica est, quae in terris meridianis atque catholicis primo incipit, sec circa annum 1700 iam impressio eius bis in terras evangelicas pertingit atque illic cultores suas inveniens. Clare et personas invenimus, in quibus impressiones ambo miscent. Inter quas scilicet, sicut et inter omnes auctores scripturae mysticae, distinguere os oportet, inter mysticam propriam (experimentalem) et receptionem mediatam mystici cogitatus, rem ergo, quam forte paululum ingrate vocabulo „mysticismus“ denominare possemus. Cum mystici haec secundae categoriae innumerosi essent (inclusive alio modo ingeniosum atque mente univarslem Gottfried Arnold), in tracatatulo haec in personis acquiescamus, quae actualiter probatae sunt in peritia mystica et hodie sic de iis novimus.1
Dubitandum quamquam est, num ad hos duos modos atque tertius censendus est, ad quem toti momenti pietistici pertinerent. Pietismus autem in formis suis permultis cum vita mystica copulatus est: quia eae similiter non super quamquam doctrinam sed super experientia, nempe regenerationis atque reformationis fundatus es. In contrario versus mysticam quietisticam habetur in ipso momentum grandis ad actionem externam congregationesque formandas (velut extra muros atque structuras ecclesiasticas vel intra institutione ecclesiastica). Tamen mirum est, quod conventiculi pietistici magis cum motibus commune habebant primi typi, quae bene observanda est vitam singulorum praepositorum pietistarum spectando, quorum multi vel in vita sua temporaliter ad mysticam radicaliter theosophicam adhaeserunt (iam supra nominatus Gottf. Arnold, vice versa nempe Oettinger), vel in persona sua recte ambos fluctus uniebant (Fr.W. Petersen). Ambobus gregibus deinde commune erat brevi conversionis rerum mundi radicalis– millenarii regni, aetatis philadephici, aut recte finis mundi expectatio. Si autem voluerimus in numerum mysticorum atque omnes graviores personas pietisticas inserere (quae iuste possemus) non tomus unicus ad crudam eorum enumerationem satis fuerit, quapropter negligantur hic omnes ist, et studia nostra solum ad praedictos typos mysticos dirgamus.
Percona cultoris mystici temporis moderni (in sensu saeculorum XVII-XVIII) differt maxime a cultoribus similibus medii aevi. Hi vitam suam plerumque citra muros monasteriorum ducebant, interdum tatum extra eos exientes ad caeteras res agendas, exempli gratia ad praedicandum. Apud illos autem tantum rare videmus huiuscemodi practicam mysticam „pleno tempore“. Homines mystici vitam suam extra institutiones ecclesiasticas gerunt (stricta doctrina calvinistica non patit aliter), aut singulatim, aut in conventiculis parvulis, in ambitu singulorum tantum sympathizatium. Saepe artes publicas vel munus diversos, nonnuli peregrinant. Arte classis sociali ad doctos homines pertinent, vita mystica huiuus isti aevi non se extendit ad populum – ipso aliae forme pietattis addictae sunt. Quae descriptio (extra punctum ultimum) item ad motum pietisticum pertinet, in quem porro elementum vernaculum plurem orationem habet, quamquam duces et inspiratores conventiculorum pitetistorum omnino cives urbani, nobiles, litteratique sunt, tamen apud greges immodicos. Totaliter aliter exstat res apud „Qaukeros“ de Novo mundo, de quibus quoque brevi disputaturus sum.
In loco ultimo introductionis heac, caeterum characterem momentorum mysticorum aevi isti commemorare volo, qui seape illis obicitur, nempe quod reflexione intellectuali carent et quo a theologia mystica Augustini, Eckhardo vel Bonavanturae differunt. Ad quem reflexionem proxima est via mystica primi, theosophici typi, sed atque hoc spectamus, quomodo auctores singuli cum confusione experientiarum, propositionum cogitatumque suarum pugnant, at magna parte in vanum eis aliquem ordinem imprimere vel aliquo modo opera magistrorum suorum systematizare volunt. Cum quibus concludimus introductionem hunc atque nunc sequitur enumaratio brevis gravissimum praepositm theologiae ac vitae mysticae evangelicae praedicti aevi.
Filum I – mens mystica in modo bohmiano seu theosophico (apud Wenzlaff-Eggebrt: „Mystik in der deutschen Dichtung des 17.Jhdt.”)
Abraham von Franckenberg (1593-1652) atque eius sodales
Enumeratio personarum mysticarum XVII. aevi apud discipulum Jacobi Boehme proximum scilicet Abraham von Franckenberg incipere debet. Sen una voce opportet atque homo in primis politicus Johann Theodor von Tschesch nominare, Franckenbergi amicus, qui anno 1622 occursum eius cum illo instigavit, ipseque magnam reformationem interiorem eiusdemque gratia expertus est. Postea iamdudum in officio consualirii aulici in ducatu Berg una cum dicono in praedicta aula Augustino Fuhrman inspirator fuit conatus irenicam ecclesiam fundare “Alte wahre Christliche Katholisch-Evangelische Religion”.
Franckenberg se praestavit sicut fidelis BOehmi discipulus – studiosissime manuscriptos didascali sui collocans et conferens, nonnulos enim editurus.2 Anno 1651, Appopinquante morte sua etiam biographiam Boehmi edidit. A negotiis externis fugiens extrema vitae suae in seclusione contemplativa – in verecunda tranquilitate – peregit, et quamvis bibliothegam copiosam possidebat, in opusculis varioum mysticorum abuntantem, quem et iuveno Iohanni Scheffler testavit, nolens quicquid supra tres libros scrutari, nempe Sacram Scripturam. Librum Naturae et Hominem.
Daniel
Czepko(1605-1660)
poeta est ineffabilis combinationis interioris. Auctor collectionem poematum Inwendige Himmel-Reich, Gegen-Lage der Eitelkeit, Sieben-Gestirne Königlicher Busse, Monodisticha, ultima quarum non tantum forma proxima est Silesii Peregrino angelico. Et ipse divinae Sophiam notitiam habet. Ad unionem mysticam opportet via animae ante nativitatem (! sic) ambulare. In Czepko sic possumus intermedioatorem videre, per quem inspiratio Eckhardi et Tauleri (ex. gr. nativitas interna Dei in anima) ad Silesium pervenit. Czepkoni est anima sicut radius transiens in spatio – apud eum semper videtur, quia alibi originem suam (Gegen-Lage) habeat, quem originem ipse etiam quaerit et ad eum vergit. Eo modo humanus quamvis impetus adversus exstat contra divinum eum fluxum. Homo intersectio est temporis et aeternitatis; non saltem temporalis est (in qua casu absolute periens esset), neque aeternus (illic perrenne permaneret), sed uterque. Mors demum est (verum in gustu temporis sui) vestimentum vitae beatae, quae in morte constat.
Johannes
Scheffler (1624-1677)
Johannes Scheffler, generaliter notus nomine suo poetico sicut Angelus Silesius, publice notus atque illustris es sicut scriptor et auctor collectionis immortalis epigramatum spiritualium Der Cherubinische Wandersmann. Viator hic angelicus in inspiratione repente mystica conflatus est (Liber I in aliquot diebus saltem) anno 1652.Praeter Viatorem autem caeteros collectiones scripsit at edidit: Heilige Seelenlust”, ac “Sinnliche Beschreibung der vier letzten Dinge, que ambo characterem cantionum fere habent, et tardius post conversionem in ecclesiam catholicam atque numerosos libellos polemicas. In Viatore angelico visus novus de salute formatur , in quo beatitudo et perfectio in unum circulum mystim confluit. Plena voce sonat ) aut per Czepkonem, aut Taulerum , aut Theologiam Deusch, eut Danielem Sudermann tradita)mystica Eckhardiana unionis hominis cum Deo (I, 10-13).
Admodum iuvenis, de peregrinatione investigatoria in Italia reditus, Scheffler se circulo coram A von Franckenberg adiunxit, qui etenim ante finem eius admodum praematurum bibliothecam suam pretiosam ei testavit.
Peritia mystica Silesii alia est quam Bohmii(quamquam de ea atque de scriptis mysticorum mysticarumque Medii aevi plene repraesentatis in bibliotheca eius egreditur). Speculationes de natura rerum et quaestio mali in ea discedunt retro, nucem et succum habens in experientia transfusionis generalis Dei et hominis: coelum in homine locum suum habet (sicut apud Bohmium), homo in Deo; Deus autem in omnibus. Ideo omnia apud Deum opportet quaerere et Deum in se. Paradoxum et contradictionem Silesius minime fugit.
Silesius non de corde loquetur sicut Bohmious (atque Comenius), sed totus mundus ei momento introspectivo penetrari videtur, processu identificationis. In hoc momento forte reflectionem alchymiae Weigelianae vel Parceslisticae videre possumus, quam Silesius procul dubio novit. Forma poetica epigrammatis permittebat Silesio haec res nimis emotionaliter exprimere. Epigrammata Silesii recte ad hominem vertentur, apellunt ad eum; homo eas legens non potest impertrubatus stare; non poeta solus loquitur hic – tandem experientia mystica ore poeatae utitur.
Paululum procul in serie
mysticorum theosophicorum sequitur:
Christian Knorr von Rosenroth (1636-1689)
Knorr von Rosenroth, filius parochii lutherani anno 1636 in Silesia natus est. Lipsiae Studii generalis aderat , ubi studias numismaticas, linguas atque mysticam iudeorum tractabat. Cognati eius plurimi atque circulus spiritualis immensus erant – connexiones habens usque apud monnonitas et Societatem amicirum (Quaceros). Ipsi vero erant per quas F. Mercurium van Helmont novit, qui eum in curiam apud Sulzbach commedit, in cuius ministerio anno 1666 introductus est, ubi anno 1668 ad honorem cosiliarii secretiet postea in dignitatem cancelarii elevatus est. Mortuus est anno 1689.
Knorri opus maior Kabbala denudatai est, cuius ad introductionem articulus specialis necesse esset. Operem atque dedit termini et adventui Regni millenarii atque generaliter priscae theologiae. Operationes alchymisticas pertulit (lapidem philosoiphicum petens). Dicitur item horam mortis suae certe praedixisse et postea filiam suam de inferis visitasse. Collector instrumentorum atque rerum pecularium typicus sui aevi erat. Studia in Kabbala ad finem conversionis Iudaeorum pertractabat (ostendere volens , quia doctrinae eorum secretae in nuce christianae essent) et eo modo ad institutionem Regni millenarii. Religionem unitariam Christianorum item supra doctrinam cabbalisticam instaurare voluit, quae theodicaem rationis suadentem, id est expositionem de malo et peccato praebere potuerit. Speculationes suas maxime super cabbalam modernorum, Lurii et soc. fundavit, quae non plus ad cosmologiam sed ad theoriam de mali inceptione atque ab eo redemptione spectat. Ibi galut significationem cosmologicam obtinet et ad redemptionem genralem (tikkun) succurit. Luria continuum spiritus et materie fatebatur. Secundum Chajjim Vital (1543-1620), unus de cuius tractatis partem separatem Denudatae constituit, omnia in mundo, pulverem et petras non excludens, suam propriam naturam et vitam habet, et in primis suam formam perfectam in caelis. Similiter et Knorr putat: Deus continuum spriritualiter-materiale creat, naturam spiritualem, de qua pars definita ad cognitionem sui pervenit. Monades, quae in se spiritum non gignent, in fundamentum materiae vertentur, de qua res materiale formatae sunt. Sed iliis etiam via certa aperta remanet sub conditionibus specialis priscum suum statum in se exsuscitare. Ipsa materia autem redemptionis et perfectionis capax est.
Sub specie soteriologica
haec significat, quia malum atque peccatum non plus quam status transitorii
sunt – haec correctio substantialis doctrinae calvinistarum de praedestinatione
est. Expectatio item regenerationis significat, quod omnes homines minime in
singula sua incarnatione Christum obviare potuerunt et in eum credere. Una cum
F-M van Helmont ideam communem concepit linguae universalis supra hebraicam
fundatae.
Franciscus Mercurius van Helmont (1614-1698)
anno 1614 natus, filius erat scholaris conspicui atque alchimistae Johannis Baptistae van Helmont. Vitam suam turbidam plurimun in curia Christiani Augusti, ducis Palatinatus Sulzbach (1622-1708) peregit, ubi spitirus tlerantiae erga religiones varias regnabat et ubi communicationem colebat cum Knorr von Rosenroth.. Anno 1658 ad statum nobilitatis elevatus est. Anno 1657 William Ames novit, qui unus de fundatoribus Comunitatis Amicorum (tremitorum, Quakers) erat et maximum impetum ab eo percepisse sentivit, quae in fine eius incarcerationem a duce priderico Guillelmo de Palatinato Neuburgense instigatum provocavit, inafamtionemque de haeresi, immo in manus inquisitionis romanae traditionem. Carentibus testimoniis autem anno 1663 dimissus est. annis 1670 bis 1679 precipue in Anglia morabatur, cum Domina Anne Conway, dominis Robertus Boyle athque Henrico More communicans. Anno 1665 sodalis Societatis regiae (Royal Society) fuit. Anno 1667 formaliter Sociatem Amicorum se adiunxit. Notitiam etiam contraxit ad Quirinum Kuhlman. Ultimis annis suis (post annum 1679) peregrinationi se promisit intra quorum et plurimis vicibus cum Leibniz se congregavit, qui denique atque epitaphium eius construxit. Mortuus est ubique apud Berlinium, die 22 Novembris 1698.
Mente sua priscam philosophiam in sensu Piconis, Ficini, Reuchlini, Stapulensis et Fluddi secutus est. Vis F M van Helmonti fortior erat in assotiationibus eius quam in scriptis. Firma apud eum (tamquam apud Knorr von Rosenroth) erat ad cabbalam christianam adhaerentia.
Linguae universali supra
vocibus hebraicis fundatae item operem dabat. Secundum librum Sefer Jecira
mundum principalem agnoscit iluum, qui in spiritu atque verbo constitit.
Conceptum adae totaliter reiecit, conceptionem metempsychseos assumens,
perfectioni hominis serviendam restitutionemque ei in pristinum suum statum
ante lapsum. De „Spiritu centrali“ (Centralische Geist) hominis item loquitur,
in quo homo imaginem Dei in se portat et qui etiam in incarnationibus
subsequentis semper distinctum curpus spirituale (Geistliche Leib) creat.
Quirinus Kuhlmann (1651-1689)
– verbi gratia – poeta extaticus
nimis est; vere ab angelis atque visionibus visitatus est. Primum visionem
obtinuit, ut ei „Antichristi titulum Iuris doctoris“ sumere prohiberetur.
KUhlmann non capax erat extases suas gubernare, omnino ab eis consmebatur.
Carmina iam annis quindecim scribere incipit, cum collectione 100 epitaphiorum
– o quam symptomatice pro seculum XVII – iniens. Annis suis viginti
collectionem poematum edidit Himmlische Liebesküsse (Oscula amoris
coelesti). Primas visiones aetate sua viginti tres habuit Clarissimum pus suum
poeticum Der Kühpsalter immo in fine vitae sueae edidit. Sicut titulus
eius suggerit opus valde intimum et autobiographicum est. Antea(1674) et opus Neubegeisterter
Böhme erat ad quem impulsus ei evenit de lectura Mysteria Magna Bohmii.
In carminibus suis modo evangelicorum consueto sub iudicium Dei tremens atque
corruens gratiam Deiquaerit, cuius maiestati omnia submitti oportet.
Opinionibus suis sequebatur – nimis radicaliter – Iacobum Bohmium, in quem
sicut et multitudo contemporaneorum in primis consummatorem reformationis
evangelicae vidit, qui verbum Dominu cum theodophia naturali iunxit et prophetam
a Deo missum. KUhlman vocationem in se sensivit propheticam illud munus
suscipere et resumere (quae e.g. de epistulis ad
Ionnam Roth et Antiunette Bourignon testantur). Kuhlman in pretensionibus
mirabilibus meditabatur et mirabilis atque sors eius erat. Imperatorem turcorum
convertere temptavit. Iucundum est, quod instumentum eius convertendi exemplar
prodigiosus libri Lux in tenebris, auctore Ionnis Comenii solebat. Vitam
suam in alia missione prophetica complevit – in Moscovia ab orthodoxis
combustus est.
Johann Georg Gichtel (1638-1710)
Ioannem Georgium Gichtel iam alio loco comparavimus3, deinde hic saltem datas fundamentales ostendemus.
Ioanni Georgii Gichtel Ratisbona patria erat, ubi natus est in familia patricii civitatis. Pater eius, inprimis valde opulens, in bello triginta annorum possesionem ad 18 millia talentorum perddit, attamen demum Gichtel res publicas sicut iurisprudens accedere potuit, neque matrimonii condicionum carebat. Ceaterum autem anno 1664 certum liberum baro de Weltz Ratisbonis cognovit, qui inde venit Concilii principum ad Unionem omnium statuum evangelicorum proponendum ad finem conversionis IUdaeorum et vitae spiritualis augmentationem. Postremum Wltz decidit proprio motu agere et in viam se misit trans Bataviam in Mundum novum. Gichtel oblocutus est ein imprimis in Bataviam. In Batavia hominem alium cognovit, qui magnum opus in vita eius perfaciendus erat Fridericum Breckling, cuius domus in Zwolle (cumque omnibus congregationib Luteranorum in Batavia) centrum verum erat, ubi fili omnes tegebantur omnium conatuum spiritualium pietistarum, heterodoxorum atque dissidentium. Hic primum expertus est Gichtel orationem internam pietisticam et statuit non in Mundum novum ire; loco istius in curiem in Ansbach pervenit, ubi iam Christian Knorr von Rosenroth et F.-M. van Helmont occupati erant. Sed proclamatio sua, qam abinde cleri Ratisbonensi misit, statim suam comprehensionem extraditionemque effecit. In custodia Nurembergensi XIV dies permansit et in Ratisbonensi XIII hebdomadas, intra quorum ei et mortis poena minavit et ibi angustiam magnam expertus est. Diabolus ein nonnumquam corporaliter apparuit, quae visio semper in aliquot horas eum confixit. Tum a colluctatione eius cum mundo, clero atque diabolo enervatus canticum intonuit et statim in exstasim raptus est, videns sicut circum corpus eius immotum serpens immensus volvit; pariter autem lux vehemens orta sit, cuius in luce Christum videret. Haec prima mmagnorum visionum suorum erat, quos demum in carcere et postea in mundo etiam multos expertus est. Senatus civitatis in fine poanam capitalem repulsit, tandem Gichtel incolato sui, advocatiaeque deminutus est et de urbe expulsus. Sustentamenti viaticique carens, cum foliculo parvo cum vestimentis, extra muros civitatis in medio Januarii in nive alto se invenit, ad liminem vitae novae. Post haec momentum iam semper non solum matrimonium sed etiam omnes – atque honestissimas despuebat-opportunitates ad honores et divitias capendas, quae nonnunqam ei non deerant.Aliquot mensibus se in peregrinationem addidit, in fine quorum profectus est rursum ad Breckling in Bataviam, apud quem locum cantories et capellani tenebat, item autem famuli domestici. In fine dissensio intra eis nata est et Gichtel in Amterodam confugit, ubi per multos annos vita eremitica ducebat et visionibus multis visitabatur.
Gichteli non satis erat in Deum eiusque salutem confidere, sed omnem pugnam suam spiritualem cum hostia iungebat, quia salutem operatam non a CHristi morte pro nobis sed in nobis putabat. Christus internus ea porta angusta ab eo esse dicitur, per quam quisque in paradisum ingreditur. Gichtel credebat, ut ei veraciter data erat potetas et gratia animas salvare. Hanc sibi tributam potentiam, quae in immensa compassione haereret, demum Sacerdotium Melchisedec nominavit. Notio ista et postea frequenter utebatur, quamquam cum alio sensu et argumento, a pietistis radicalis ad perfecti vivendi rationem denotandam. Amsterodami item editionem completam operis Jacobi Bohmiae ad eventum perducit, in quo sibi congregationique sua parva fontem inspirationem continuam invenit. Ipse nullum opus grande scripsit, sed ab eo missae atque acceptae litterae plurimae sunt, quae post mortem eius in lucem editi sunc sub titulo Theosophia practica.
Filum II – mystica quietistica
Diximus
iam, quod quietismus radices suas in terris meridionalis habebat, ubi cum
nominibus Michaeli Molini, Antonellae Bourignon, Madame de la Mothe, Petri
Poiret iuncti sunt. Ideo et primi trees nostram relationem effugiunt.
Tandem quartus eorum mediator mysticae hiuus typi ad mundum septentrionalem
factus est.
Pierre Poiret (1646-1719)
erat
namque evangelicus de Alsatia. Studio Argentoratae academiam absolvit et
praedicator calvinisticus factus est. Postremum autem de officio suo resignavit
(scrupulae magnae in mente ei de sacramentis tribuendis oriebant) et
compositioni litteraturae mystice se addidit. Ideoque in Bataviam
(Rhenoburgiam) abiit, ubi sine negotiis aliis sic liberus erat faciendi.
Vehementer in auctoritate tenebat mysticam catholicam de terrris meridianis,
propter quod ei saepe catholicitas secreta opprobrabatur (verisimile sine
causa). Communicabat in primis cum mulieribus mysticis – cum Antonella
Bourignon (cui factus est in fautorem et ex parte tutorem), cum Domina de
Guénon et Catharina a Genua. Poiret fundamentum christianismi in caritate
videbat, ipsamque, quae ei autem stricte cum theologia crucis et theologia
cordis adiuncta est, in locum primae theologiae christianae proponebat, in
quibus influxus auctoritatis Angelae de Foligno observandus est, cuiusque
scripta in lucem edidit. Iterum hic signatura reditur cordis, nunc autem in forma
mutata et metaphorica. Bibliothecam Poireti secundus virum hic memorandum in
haereditatem accepit, nempe
Gerhardus Tersteegen (1697-1769)
Gerhardus Tersteegen ad mysticam theologiam vere per vitam asceticam ductus est. Quamvis ei via melior lucri faciendi aperiretur, per vinculorum texturam sibi panem quaerebat, vitam semper in paupertate et solitudine ducens neque bene valebat. Post aliqua sodalem in domum suam accepit, cum quo laborabat et orabat. In illo tempore primae eius cantiones spiritualiae natae sunt. Post circa duos annos atque publice apparuit et occupationem publicam cepit: Praedicabat et homines varii ad eum veniebant in consilium in causis suis ipsissimis. Loco vinculorum texturae nunc medicamenta herbalia parat. Prima collectio sermonum eius anno 1751 sub titulo Heilige Brosamen (Micae sanctae) impressa est. Tersteegen autem etiam inter pietistas nominari licet, quia modo eorum simili gravitatem extollebat gratiae renascendi, simulque habitu omnino augustiniano. Devotio eius ad deum immensa erat – mundus peccato deditus nihil iam ei erat. Simulque aptus erat in cantionibus suis tenue venustatem naturae depingere. Ex adverso totalis illi erat absoluta Dei praesentia:
Gott ist dir immer nah; Gott denket stets an
dich,
Er ist zu dir gewandt und zeucht dich auch zu sich4
Maxime divulgatum opus
Tersteegenis est Leben heiliger Seelen (Vita animarum sanctarum), quod
compilatio bigraphiarum spiritualium est, in quibus in spiritu Arnoldiano
lectoribus numerus mysticorum figurarum praeteriti temporos ante oculos fert.
Filum III – extra classis (cum ceateris piitistis)
Hic personae nonulae
indicandae sunt cum indisputabilibus signis mysticis, quae tandem ordinationis
in prsefatis classibus renituntur. Item regionem Germaniae respective Bataviae
relinquimus, quia primus inter eos fieri debet
Ioannes Amos Comenius (1592-1670)
,
quem veritatem sequentes certe iam ad generationem praeviam adicere soleremus,
quae non in recapitulatione hac continetur, id est ad generationem Arndti,
Boehmii et Andreae. Studia permulta iam personae iste dedicata sunt,ideo non ad
descriptionem brevem colendam habiti nos sentimus personae istae, quae in tot
aspectibus contemporaneos suos transgredit, intra cuius scriptura, praesertim
illa temporis eius senectutis, sine dubio atque scripti mystici extant ( Via lucis, Clamores Eliae, Unum
necessarium). Hic commemoratur propter influxum eius nimirum operis eius,
quem in pietatem mysticam exsulorum Bohemicorum atqe in omni Europa habebat
atque propter cohaerentiam operis eius prisci Labyrint světa a lusthauz
srdce (Huius mundi laberithus et otium cordis) cum (posteriori) biblia
sacra omnis evangelicae mysticae alegorizandae Viatoris via, quem puritanus
anglicus scripsit, nomine
John Bunyan (1628-1688)
qui
ei similiter vitam nimis arduam habuit. In exercitu senatus anglici pugnabat et
anno 1655 se ad Nonconformistas adiunxit. Heac motio. ei, qui iam pro
evangelicorum causa annos in magnis laboribus perduxerat, duodecim annos
(1660-72) in carcere portavit. Viatorem suum nempe ibi natum
dedit, sed in lucem denique 1678 editus est.
George Fox (1624-1690) et "Quakeri"
George Fox fundator est communitatis
mirabili "Quakeri", quae recte dicitur Veritatis amici
(Friends of the Truth). Cum opus nobis est tantum simpliciter doctrinam
insolitam communitatae istse describere, de conceptus primordiali inchoandum
est lucis internae, quae communitatis sectatoribus unum valet sicut
veritas et continuotio revelationis divinae raepresentat..
"Quakeri" sic unica de reformatione magnae ecclesiae in XVI. seac.
orta communitas – praeter forte antitrinitarios – quae revelationem biblicam
incompletam dixisse ausa est! "Fox read the Bible only to discover in
its pages truths which God revealed to them directly, truths he already knew
”experimentally”, a key word he frequently used and one which became central to
enthusiasts’ understanding of spiritual life.”(Fox Bibliam in solum finem
legebat, ut in paginis eius veritatem exploraret, quam Deus ibi immediate eam
querentibus revelaret, vera, quae iam "experimentaliter" noverant –
conceptus cardinalis , ab eo frequenter usitata, quae
etiam in vocabulum principalem omnis reflexionis supra vitam spiritualem apud
"enthusiasticos" facta est.)dicit David S. Lovejoy.5
Consequentiae tanti iudicii sunt certe clarae: cleri inimicitia, dissolutio
extensa ordinum exxlesiasticum internalium, omniumque habituum magisterii
ecclesiae; aucotritas principalis apus "Quakeros" semper vox interna
est. Quisquis potest a luce divina Christi illuminari. Eo modo item quilibet
dispensator salutis suae fit, et ea certus,quimine nunc auscultet ad vocemque
Dei aurem adhibeat ac voluntatem eius sequitur. Homini sic licet statum
perfectionis sine peccato attingere. Monita evangelica certe possunt in vita practica adimpleri. De Fox tradebatur, quia ei
"spiritusdiscretionis" donatus esset et amicus eius George Whitehead
ferebatur "in corda humana inspicere". Apud Fox semper pondus magnus
invenitur in immediate cum Deo, minimeque cum hominibus communicando.Cum Fox
colonias visitaret6,
auditori eius coeperunt pecuniam colligere, ut eum praedicatorem suum facerent.
Audita haec fox respondiens declaravit: "Illi non intelligunt principia
niostra. Nobis causa est omnes ad suum doctorem internum perducere", quae
dictus segressus est.
Fox
anno 1643 conversionem expertus est; in visione (vere autem "auditu")
illa vocis Dei gladium arborem vitae custodiens capitem serpentis vitae
necatoris discidit et in eo vita interna suscitata est. Post ea pregrinus fuit
in terris sine domo et patria. Visiones magnae anno 1646 ei occursae sunt;
sequentes in epistulis suis prncipaliter in annis 1647-8 commemorat, intuitiones
lucis Christi, potentiae, gratiaeque eius in illis eponens, quae affectus eius
desperatos vincebant. Sic fidem suam immediate a CHristo accepisse se dicit,
nam in homine sitis bina est – creaturae et Dei cupiens.
Visiones
etiam habebat de singulis personis – quae earum electae vel damnatae essent,
quae omnes eum in peregrinationibus eius sine habitatione perpetua visitabant.
Fox scripsit, quod in se "suspiria Spiritus"discernere didicisset ab
falsis eas discriminans. Anno 1648 in spiritu suo "aperitionem
Paradisi" expertus est, verisimile experientiam ad eam similem, quam etiam
Bohmius noverat, quam Nigg "Zentralschau" vocat, intuitionem
universalem creaturae mundique naturalis, in qua verae substantiae nominaque
rerum revelantur. Visio ista autem confestim ab alia apparitione superata est
Christi statusque dignitatis christianae, quae maior illae – cum visione
paradiso nectae – esset, quam ante lapsum suum primordialem habuisset. Tum
etiam ad se "amicos" suos congregare coepit et vanitatem trium
ordinum – medicinalis, iurisprudentiae, ecclesiasticique ordinis perspexit,
quia medici intuitionei creaturae carent, ideo non apti sint ad curendum;
sacerdotes sine potestate sint homines mundare eisque viam ad Deum aperire
fidem non habentes; iuristis iustititia desit, quia legem Dei non noverunt haec
ordinantem: non facias alio, quae non facienda sunt tibi". Iterum omnes
tres ordines emendari potest. Item instructio de capite non prea quemlibet
discooperiendo in visione a Deo accepit. Dum anno 1652 consedit et annos suos
ultimos in pace vixit.
Focis
successor et recte novi "religionis experimentali" institutor filius
classis ducis et archinautae filius erat nomine William Penn (1644-1718). Ad
"amicos" se anno 1667 adiunxit. Anno 1682 loco mercedis indispensatae
patris sui agrum in Novo mundo a trege accepit, in quo experimento suo
religiosi viam dedit. Fundus ille non saltem ad "amicos" destinatus
est sed aperienda erat cunctis, veroque refugium fuit multis separatistis
mysticis de Germania, Batavia et aliunde. In circulari suo ad
"amicos" (1677) quidem postulat, ut nemo ad cofessionem externam vel
sodalitatem respectus habeat, sed ea, quae loco eorum persequenda sit , non
experientia mystica sed pauperorum munificentia esse debeat. Secunda conditio
elementaris obvia perpetua investigatio cordis sui sit, quia – in tumulo nulla
conversio exsiterit, ideo opus sit semper vigilandi et se contra peccatum
protegendi.
Congregationes
"amicorum" saepe characterem apocalypticam assumebant, dum in aliis
in theoria et praxi mennonitas appropinquabant, nempe repulsione baptismi
parvulorum, iuaramentique, et magno pacifico momento. Numquam autem cum
mennonitis ad opus commune iunxerunt – vocabulo contemporaneo dici potest, ut
stationem idem occupantes plus certare quam cooperari coacti sunt.
In
fine expositionis nostrae in Germaniam reddeamus et imprimis nur per exemplum
duos sectatores pietismi radicalis praestemus:
Johann Heinrich Horch (1652-1729),
Marburgi
professor erat. Moribus et disciplina strictus traditur uxorem suam percusisse,
usque ad insanitatem mentis. In historiam autem ingressus est sicut editor
pietisticae Bibliae Berleburensi, cuius significatio non in translatione
ipsa haeret – translatio autem Lutheris est – sed in pietistico commentari
mystico et symbolico.
Berleburg
in Germania centrali unus locorum erat, ubi procedente tmpore (seapius
protectione nobilium gratia) numerosa congregatio pietistica congregata est,
cuius prodigiosissimum insignissimumque membrum resolutus propugnator
"secessionis a Babylon", mete turbidus peregrinator et missionarius
fuit
Ernst Christoph Hochmann von Hochenau (U1721)
qui item per menses nonnulas
incarceratus fuit in Detmold, demum in vico Schwarzenau situr heremita vixit in
loco, quod ab eo "geistiges Laboratorium" vel "Friedensburg"
vocatum est. Postea multos peregrinationes perexit, saepe persecutus et
comprehensus – exempli gratia Nurembergi, Hallis Saxonicis et Lipsiae. Multum
legit – mysticos veteros atque novos (quorum notitiam per Arnoldum apprehensit)
et mysticos periodi antepuetistico saeculi praevii (Betkem). Ecclesia Hochmanno
tantum invisibilis ecclesia Spiritus est: ”Nur wenn Jesus selbst in dem
innersten Grunde des Hertzens mit Feuer und mit Geist tauft, kann das Hertz
geändert werden, dazu is kein äusserliches Element capable.(Tantum cum Iesus
ipse in profundis cordis baptzat, mutatur cor; istius nullus elemens externus
validus est.)”7
Ideo ab omnibus ecclesiis separari debet, ut filii Dei in luce ambulari queant.
Verso finem vitae (anno 1719) laudem probatus est, dum in Greiz vocatus est,
ibi comes Henricus II rempublicam parvulam pietisticam fundavit (anno 1717).
Ibi ad annum 1720 moratus est et deinde postquam in Schwarzenau reversus erat
mortuus est.
In finem ultimum personam
introducemus, in qua iam in limine epochae libertarianae fila ambo mysticae
aevorum praevium – mystica theosophica boehmiana cum illa quitetistica et
pietistica reuniuntur. Persona haec vir ecclesiasticus, praedicator et
praelatus in Wurtembergia est
Friedrich Christoph Oetinger (1702-1782)
In primis dicendum est ,
quia elementa mystica non facile in opere eius prolixo
quaerenda sunt. Cum demum aliquos invenimus, nobis primum Trsteegen in momeriam
revocant. Habitus typicus ad quem Oetinger semper omnes admonet nempe "Aufschwingen
zum Gott" est, quod gravis est ad traducendum, forte "ad Deum
exsultatio". Oettingeri nempe indissolubilis contradictio ea est inter
illud, quod ab eo Rechnungsverstand vocatur (mens censorica,
particularis) et Zentralverstand (visio centralis, universalis
comprehensio),quae ipsa consequenda sit.
Oetinger omnis generis
doctrinam fovebat, exempli gratia scripca mysticorum catholicorum in publicum
proponere ausus est (quae certe ante eum iam Arnold et Tersteegen fecerant,
Oetinger autem intra eos inter alios et Ignatium de Loyola incorporavit (!).
Sicut primus posr Konorrem
de Rosentŕoh item in Cabbala meditatus est, quin etiam cum rabbinis
communicabat, unum quorum ei dicere fertur, quia Christiani librum haberent, in
quo de mysteriis Dei plus aperte narraretur, quam in Zohar, cumque ille de eo
quaereret, rabbinus, qui certus Koppel Hecht de Francoforti erat, ista
professus est, quod de scriptis Iacobi Boehmii sermo esset.
Oetinger item apud
Zinzendorf in Herrenhut moratus est, sed de eo dissedit (secundum dictum Nigg
propter illius mysticam perquam eroticam) er post recessum de Herrenhut in
servitudinem ecclesiae in patria sua decernit.
Apud pietistas Oetinger
multum calumniabatur propter vastam suam circumpicientiam spiritualem (in
sermonibus suis citabat autem et Confucium et Platonem), uxorique eius
detrahebant. Oetinger certe criticis suis facilem obiectum statuit, quia
characterem valde proprium et singularem praestabat. Pro exemplo in silva super
pinum altum ambonem fecit, de quo (secundum famam in media nocte) ad mortuos
praedicavit. Experimenta chymica item operabatur (cum melissa et al.) sed
semper contra accusationem de auro quaerendo vel
fabricando se defendebat:"Gott ist mein Gold. Er wohnt in mir und ich
schmecke seine Güte.(Deus aurum meum est. Ipse in me habitat et ego suavitatem
eius gusto.)"
Gravissimum autem est, quod
apud Oetinger mystica intellectualis redditur. Apud eum nullus hiatus
dissensionis apparebat inter "Deum Abraham, Issac et Iacob et Deum
philosophorum", quae certe sic cogitanda sint, quin in aporiam veritatis
duplicis incedere velimus.Exemplo Bengel8 lexiconem
biblicum composuit, de quo Nigg dicit, quia " non solum explicatio
terminorum biblicorum, sed opus pneumaticum sit". Inter alia in eo thesem
posuit decertavitque, quod et canone biblico iam completo revelatio Dei
continuatur. Contra usum Bibliae in versos discerpendi propugnabat, quia Bidlia
sacra solum in toto (vel minime in totalitatibus quibusdam) sensum habeat.
Scripturam ac naturam non via mechanistica sed organistica commprehendebat.
Doctrinam de paralelismo amborum (scilicet Naturae et Gratiae) creavit, cum
amborum tum concurrentia vera religio constituetur. In vestigiis Boehmii et
Gichtelis iterum et sermonem et sententiam Theosophiae (quam item Philosophia
sacra vocat) suscitavit. In certo periodo vitae suae et monismo Swedenborgi
inspiratus est, postea vero reservationes certas ad illius conceptum secundi
adventus CHristi vocitatus est, quem Swenenborg tantum in forma immateriali,
scilicet in verbo prospiciebat. Adversus istud Oetinger in novam terram
characteris materiali credebat;similiter et in Scriptura depictiones sensuales
diligebat et corpus et corporeittatem nimirum bene aestimabat. Tractatum contra
idealismum item scripsit.
Morte eius linea mysticorum evangelicorum certe non finitur, sed in conditionibus turbulentis post epocham conturbatam bellorum cum Napoleone rationem omnino aliam habet: non plus ad conventiculos ecclestiastics vel extraešcclesiasticos formandos, sed res privata fit et in ecclesiis evangelicis in tempus longiquum nullum valet, in contrario de obscuritatibus variis suspicatur et evangelici in saeculis rationalisticis XIX et XX, eam cavere admonentur.
Literatura
Baldwin-Weddle,
Meredith: Walking in the Way of Peace. Quaker Pacifism in the Seventeenth
Century, Oxford University Press, 2001
Goertz,
Hans-Jürgen:Religiőse Bewegungen in der frühen Neuzeit, München 1993
Lovejoy,
David S.: Religious Enthusiasm in the New World, Harvard University
Press, Cambridge, Massachusetts and London 1985
Nigg,
Walter: Heimliche Weisheit. Mystisches Leben in der evangelischen
Christenheit; Artemis-Verlag,Zürich & Stuttgart, 1959
Tersteegen,
Gerhard: Leben heiliger Seelen, Verlag der St.-Johannis-Druckerei
C.Schweickhardt, Lahr-Dillingen 1986
Wehr,
Gerhard: Aspekte der Wirkungsgeschichte Jakob Böhmes in Gott, Natur und
Mensch in der Sicht Jacob Böhmes und seiner Rezeption (hrsg. Jan Garewicz,
Alois Maria Haas), Harrassowitz Verl. Wiesbaden 1994
Wentzlaff-Eggebert, Friedrich-Wilhelm: Deutsche Mystik zwischen Mittelalter und Neuzeit. Einheit und Wandlung ihrer Erscheinungsformen; Walter de Gruyter & Co., Berlin 1969
1Haec certe nullo modo exaltationi caeterum contra alios opus fiat, neque calumniationem alterum latitat propter insincertatem vel fraudem. Conditor linearum harum opinatur experientiam mysticam multos habuisse, de quibus ne plus unquam haec audiemus.
2Anno 1631 Amsterodami, sub tituolo Josephus Redivivus
3Ondráček, Václav: Johann Georg Gichtel, (vydavatel Böhmových spisů a svérázný mystik); in Okruh a střed 4/2006
4Semper Deus tibi propinquus, semper te in mente portat; tum ad te currit, tum ad se in altum trahit te.. Tersteegen, Gerhard: Leben heiliger Seelen, Verlag der St.-Johannis-Druckerei C.Schweickhardt, Lahr-Dillingen, 1986, str. 36; zeucht jforma antiquior est de zieht
5Lovejoy, David S.: Religious Enthusiasm in the New World, Harvard University Press, Cambridge, Massachusetts and London, 1985, pag. 112
6Haec annis 1670-1673 fuit, in quibus Barbados, Iamaicam et Rhodi insulam visitavit. In caeteris coloniis, in primis in Massachissets puritanorum Quakeri .- non sicut in patria communi – graviter persequabantur. In Boston per minimum quattuor Quakeri (inclusive unam feminam!) suspensi, multi alli flagellati sun.
7 epistula de die 12,Novebris,1708, cit. secundum Renkewitz,Heinz: Hochmann von Hohenau, Witten, 1969
8Professor in Wurtembergia, qui expositionem in scripta Ionnea incl Apocalypsim reliquit